Hľadaný výraz: Gal 5,2-8, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
2 Ecce ego Paulus dico vobis quoniam, si circumcidamini, Christus vobis nihil proderit. 3 Testificor autem rursum omni homini circumcidenti se quoniam debitor est universae legis faciendae. 4 Evacuati estis a Christo, qui in lege iustificamini, a gratia excidistis. 5 Nos enim Spiritu ex fide spem iustitiae exspectamus. 6 Nam in Christo Iesu neque circumcisio aliquid valet neque praeputium, sed fides, quae per caritatem operatur. 7 Currebatis bene; quis vos impedivit veritati non oboedire? 8 Haec persuasio non est ex eo, qui vocat vos.

1

mail   print   facebook   twitter